| sicvbi magna iovis antiqvo r. q. quia omnis quercus | 3.332.1 |
| Iovi est consecrata. quod autem dicit 'Iovis quercus' et 'ilicibus | |
| crebris sacra nemus accubet umbra', non re vera consecratos lucos | |
| nos dicit petere debere, sed ita densos, quales sunt illi, quos re- | |
| ligio defendit: unde apparet Iovis quercum et sacram umbram ge- | 5 |
| neralia esse, non specialia epitheta; nam ut diximus, et omnis | |
| quercus Iovi est consecrata, et omnis lucus Dianae. |