| caedvntqve secvribvs vmida vina etiam vinum natu- | 3.364.1 |
| raliter calidum illic gelatur. intellegimus autem peregrinum: nam | |
| illic non nascitur, sicut paulo post ipse docet dicens "fer- | |
| mento atque acidis imitantur vitea sorbis". sane volunt phy- | |
| sici vinum non gelare: unde hoc loco aut hyperbole est, aut quia | 5 |
| dixit 'umida', aquae mixta intellegamus; ita enim gelare dicuntur. |