specvbvs artis fuerat 'specibus', quia quarta declinatio | 3.376.1 |
'u' in 'i' vertit et ita facit dativum pluralem, ut 'ab hoc fluctu' | |
'his fluctibus'; sed quia pinguius sonat et melius, 'specubus' dicimus. | |
unum tamen nomen est, quod aliter non dicimus, ut 'tribubus'. |