| mvnere sic niveo l. s. c. d. mutat fabulam: nam non | 3.391.1 |
| Pan, sed Endymion amasse dicitur Lunam. qui spretus pavit pe- | |
| cora candidissima et sic eam in suos inlexit amplexus: cuius rei | |
| mystici volunt quandam secretam esse rationem. si credere | |
| dignvm est tantum de Luna sacrilegium. {⁴³et aliter: <fefellit> id | 5 |
| est cepit et fefellit. et bene 'si credere dignum est', quia dicturus erat | |
| impie in deam. fabula sic est: Pan cum Lunae amore flagraret, ut | |
| illi formosus videretur, niveis velleribus se circumdedit atque ita eam | |
| ad rem veneriam illexit. huius opinionis auctor est Nicander: nec | |
| poterat esse nisi Graecus.}⁴³ | 10 |