| strymoniaeqve grves Thraciae, a fluvio {⁴³vel lacu}⁴³ Stry- | 1.120.1 |
| mone, {⁴³qui fuit circa Amphipolim civitatem}⁴³. et amaris intiba | |
| fibris ut etiam Donatus dicit, male quidam intibam avem quan- | |
| dam amari iecoris accipiunt: nam intiba dicit cichorea, quorum ra- | |
| dices multae et tenues ambiunt segetes et necant. 'fibris' autem | 5 |
| abusive ait, quod radices intiborum hac atque illac decurrant, ut | |
| fibrae per iecur, id est venae quaedam et nervi. {⁴³alii fibras proprie | |
| dicunt rei cuiusque extremitates, sicut Cicero in Gabinium "fibrae cin- | |
| cinnorum madentes" et in Tusculanis "non solum ra- | |
| mos amputare miseriarum, sed omnes radicum fibras evellere". | 10 |
| unde et iocineris extremae partes fibrae a nonnullis appellantur. bene | |
| ergo Vergilius intiborum vel radicum vel foliorum extremitates fibras | |
| dixit. alii fibras herbas adserunt, ut Nigidius commentario gramma- | |
| ticali "φορβὴ <herba>. sed antea fibra dicta est, ut nunc etiam | |
| rustici dicunt". potest ergo hic 'fibris' pro herbis accipi, quando | 15 |
| ipsa intibus herbae species est.}⁴³ amaris nocentibus, ut "hostis | |
| amare". |