| hic qvondam morbo c. m. c. e. t. describit pestilentiam | 3.478.1 |
| Venetiae, Galliae, Illyrici. nam quodam tempore cum Nilus plus | |
| aequo excrevisset et diu permansisset in campis, ex aqua fluminis | |
| et calore provinciae diversa et plurima in limo animalia sunt creata, | |
| quae, recedente in alveos suos Nilo, et integra et quae semiplena | 5 |
| fuerant, putrefacta sunt. exinde corrupto aere nata pestilentia est, | |
| quam auster flans primo ex Aegypto ad Atticam provinciam pe- | |
| pulit, mox inde in tractum Venetiae et Illyrici: quae quaqua uni- | |
| versa vastavit. hanc autem pestilentiam ordine, quo diximus, ple- | |
| nissime est Lucretius exsecutus. {⁴³et aliter: 'morbo caeli', quia cor- | 10 |
| ruptus aer morbi causa est, ut ipse "corrupto caeli tractu". et 'tabo' | |
| abutitur pro pestilentia.}⁴³ miseranda tempestas pessima, inferens | |
| rem dignam miseratione. |