| movit agros cvris acvens m. c. dicturus est Iovem fe- | 1.123.1 |
| cisse multa, quae possunt in vituperationem venire: et ea hoc co- | |
| lore defendit, quo dicat voluisse eum ingenium mortalibus ex ne- | |
| cessitate praestare, ne torperent otio, quod ex rerum abundantia | |
| procreatur. {⁴³et 'movit agros' tamquam ipse colat agros, ut "ille colit | 5 |
| terras": vel 'movit' id est iussit coli, ut est "terram vertere". | |
| 'curis' vero sollicitudinibus.}⁴³ |