| {⁴³<qvaesitas ad sacra boves ivnonis> manifestum est a Cy- | 3.532.1 |
| dippe, Argivae Iunonis sacerdote, hoc tractum, quae, cum boves deessent, | |
| filios suos Clebin et Bitonem plaustro subiunxit et sic ad templum | |
| deducta est, quod fas non erat illam venire sine plaustro: nam apparet | |
| ad sacra Iunonis boves in illis regionibus defuisse, in quibus pestilen- | 5 |
| tiam fuisse demonstrat. 'inparibus' autem non simile iugum ferentibus, | |
| cum alter maior esset, alter minor.}⁴³ et vris inparibvs dvctos | |
| a. a. d. c. bubus agrestibus et ipsis inaequalibus: nam uri agrestes | |
| boves sunt, ut diximus supra. et hoc poetice dicit. cete- | |
| rum veritas haec est. cum mos esset, sacerdotem Argivam iunctis | 10 |
| bubus ire ad templa Iunonis, et sollemni die boves non inveniren- | |
| tur—pestilentia enim quae per Atticam, ut diximus, trans- | |
| ierat, universa consumpserat—, duo sacerdotis filii, Cleobis et | |
| Bito, matrem, subeuntes iugum, ad templa duxere. tum Iuno, pro- | |
| bans eorum religionem, obtulit matri, ut quod vellet posceret filiis: | 15 |
| illa pia responsione ait, ut quod sciret dea utile mortalibus, ipsa | |
| praestaret. altero itaque die sacerdotis iuvenes reperti sunt mortui: | |
| ex quo probatum est, nihil esse morte praestantius. quod Hero- | |
| dotus apud Graecos plenissime commemorat in prima historia. | |
| 'donaria' autem proprie loca sunt, in quibus dona reponuntur deo- | 20 |
| rum, abusive templa: nam ita et pulvinaria pro templis ponimus, | |
| cum sint proprie lectuli, qui sterni in templis plerisque [super- | |
| venientibus] consuerunt. |