SERVII GRAMMATICI
IN VERGILII GEORGICON LIBRVM QVARTVM
COMMENTARIVS.
  protinvs aerii mellis caelestia dona exeqvar rheto- 4.1.1
rice dicturus de minoribus rebus magna promittit, ut et levem
materiam sublevet et attentum faciat auditorem. sane perite, quo-
niam scit breve esse opus hoc de apibus et intra paucos versus
posse consumi, usus est translationibus ad dilatandam materiam, 5
dicens apes habere reges, praetoria, urbes et populos. sane scien-
dum, ut supra diximus, ultimam partem huius libri esse mutatam:
nam laudes Galli habuit locus ille, qui nunc Orphei continet fa-
bulam, quae inserta est, postquam irato Augusto Gallus occisus
est. protinvs deinceps, exinde, etiam floreum agrum exsequar, 10
sicut sum ceteros exsecutus. aerii mellis nam mel ex rore
colligitur, qui utique defluit ex aere: unde est et 'caelestia dona',
id est munus deorum. antea enim mel inveniebatur in foliis, ut
"mellaque decussit foliis". {⁴³et aliter: sive quod Iuppiter melle
nutritus sit in insula Creta: sive quod in aere concipiatur: nam, ut 15
ait Cornelius Celsus, apes ex floribus ceras faciunt, ex rore matu-
tino mel.}⁴³