| {⁴³ille Iuppiter scilicet adeptus imperium.}⁴³ malvm virvs | 1.129.1 |
| bene ad discretionem epitheton addidit: nam virus et bonum et | |
| malum est, sicut venenum: nam idem est. venit autem a graeco: | |
| nam et illi φάρμακον medium habent, id est bonum et malum. | |
| sane 'virus' hodie tres tantum habet casus: 'hoc virus, hoc virus, | 5 |
| o virus'. antiqui 'huius viri' dicebant: Lucretius "taetri | |
| primordia viri". {⁴³nonnumquam pro foetore ponitur 'virus', ut apud | |
| Lucilium "anseris herbilis virus". addidit aut 'ad' abundat, aut | |
| 'addidit', quia habebant ante nonnihil veneni. atris modo noxiis, | |
| id est ad tenebras et mortem mittentibus.}⁴³ | 10 |