| spiramenta exitus: alibi "saevi spiracula Ditis". fvco- | 4.39.1 |
| qve genus est herbae, unde tinguitur vestis. fucum autem et flores | |
| pro cera posuit, quam ex his colligunt rebus. {⁴³et aliter: fucus est | |
| genus cerae, qua pro glutine abutuntur: Graeci πρόπολιν vocant. alii | |
| sic: 'fuco' pro medicamento posuit: Plautus in Poenulo "vitia corporis | 5 |
| fuco occulunt". sed vide ne de galbano dicat, quod separatim solent | |
| laborare propter remedia, quibus adversus animalia utuntur sibi in- | |
| festa: unde ipse alibi adversus colubros hoc dicit adhiberi. | |
| 'oras' autem alveariorum.}⁴³ |