hellespontiaci s. t. p. non dicit Priapum illic esse de- 4.111.1
bere, sed praecipit tales esse hortos, ut mereantur deum habere
custodem. hic autem Priapus fuit de Lampsaco civitate Hellesponti,
de qua pulsus est propter virilis membri magnitudinem. post in
numerum deorum receptus, meruit esse numen hortorum. de hoc 5
Horatius "nam fures dextra coercet obscenoque ruber por-
rectus ab inguine palus; ast inportunas volucres in ver-
tice harundo terret fixa". dicitur autem praeesse hortis propter
eorum fecunditatem: nam cum alia terra semel aliquid creet, horti
numquam sine fructu sunt. {⁴³et aliter: quoniam in Lampsaco, civitate 10
Hellesponti, nutritus est. hunc Liberi et Veneris volunt filium, hortis
et vineis custodem.}⁴³