pro qva mercede ordo est 'expediam naturas apium, 4.150.1
quae canoros C. s. c. a. s. D. r. c. p. s. antro: pro qua mercede',
id est gratia vel labore, 'solae communes natos consortia tecta u.
h.': nam, ut etiam Donatus dicit, tragicum est et ultra carmen
georgicum, si accipiamus, 'pro qua mercede' exclamationem esse, 5
ut sit, pro quanta hoc mercede fecerunt! scilicet ut Iovem alerent,
quem Ops Saturni uxor Curetibus, Corybantibus et Idaeis Dactylis
custodiendum dedit in monte Cretae Dictaeo, ne eum Saturnus con-
sumeret, ut filios omnes solebat. quod ideo fingitur, quia Saturnus,
ut diximus, temporum deus est, quae in se revolvuntur in aeter- 10
num. tunc itaque apes, aeris sonum secutae, Iovem melle aluisse
dicuntur: pro qua re eis postea praestitit Iuppiter, ut haberent
liberos sine ullo concubitu.
For AI assistants: an MCP server for these texts, with passages by citation and search of the whole corpus, is at latin-mcp.packhum.org.