{⁴³ignavvm fvcos pecvs a praesepibvs arcent fucus est similis 4.168.1
apibus, <dictus> eo quo sit apibus nocens, quod cum ipse nihil gignat,
aliena consumit. Plinius <in xi.> historiae naturalis quasi inperfectas
apes dicit et habere aculeum negat. 'pecus' autem vetuste, quia omnia
animalia pecora dicebant.}⁴³ 5
MCP server: latin-mcp.packhum.org