{⁴³fit sonitvs mvssantqve oras 'mussant' hic murmurant: 4.188.1
quae vox ponitur et in tacendi significatione, ut apud Ennium in xvii.
"non possunt mussare boni, qui factam labore enixi militiam
peperere", interdum et pro dubitare, ut "mussat rex ipse Latinus",
"quos generos vocet". 'mussant' autem murmurant: Ennius in x. sic 5
ait "aspectabat virtutem legionis sive spectans si mussaret
dubitaretque denique causam pugnandi fieret aut duri la-
bores".}⁴³
MCP server: latin-mcp.packhum.org