| {⁴³his qvidam signis atqve haec exempla secvti Pythagorae | 4.219.1 |
| sectam versat, quam et stoici sequuntur. et quidam accusant, quod, | |
| cum sit Epicureus, alienam sectam usurpare videtur. sed ego puto | |
| simpliciter referri sententias philosophorum: neque enim statim Epicu- | |
| reus debet videri, si libertate poetica ait "illo Vergilium me | 5 |
| tempore dulcis alebat Parthenope, studiis florentem ignobilis | |
| oti". his qvidam signis atqve haec exempla secvti e. a. p. d.}⁴³ | |
| mentis locum hunc plenius est exsecutus in sexto, quem hoc | |
| loco breviter colligit, ut probet etiam apes partem habere divini- | |
| tatis. namque omnia animalia ex quattuor elementis et divino spi- | 10 |
| ritu constare manifestum est: trahunt enim a terra carnem, ab | |
| aqua umorem, ab aere anhelitum, ab igne fervorem, a divino spi- | |
| ritu ingenium. quod quia est in apibus, sicut etiam in hominibus, | |
| -namque metuunt, cupiunt, dolent gaudentque: quae probantur | |
| ex his quae faciunt; dimicant enim, colligunt flores, provident plu- | 15 |
| vias—fateamur necesse est, etiam apes partem habere divinitatis. | |
| ut autem hoc exemplis, id est rebus similibus, conprobaret, Lucre- | |
| tium secutus est, qui dicit ea, quae inter se probare non possumus, | |
| a similibus conprobanda: ventum namque docet esse corporalem, | |
| non quod eum tenere vel cernere possumus, sed quod eius similis | 20 |
| atque aquae effectus est, quam corporalem esse manifestum est. |