| locvm morti id est perditioni: nihil enim est, quod per- | 4.226.1 |
| ire funditus possit, cum sit τὸ πᾶν, id est omne, in quod redeunt | |
| universa resoluta. res autem haec, quae mors vocatur, non est | |
| mors, quippe quae nihil perire facit, sed resolutio: unde mire a | |
| plerisque interitus dicta est, quasi interveniens et mixtarum rerum | 5 |
| conexionem resolvens: {⁴³Lucretius}⁴³ "continuo hoc mors est | |
| illius, quod fuit ante". {⁴³et aliter: 'nec morti esse locum' pro 'nec | |
| mori'. 'sideris' quoque pro 'siderum'. et 'in numerum' id est in mo- | |
| dum. et 'alto succedere caelo' ut ipsa sidera.}⁴³ |