{⁴³ore fave fvmosqve manv quia odores malos oderunt: ideo 4.230.1
'prius haustu sparsus aquarum'. 'ore fave' cum religione ac silentio
accede: in xvi. Ennius "hic insidiantes vigilant, partim requie-
scunt tecti gladiis sub scutis ore faventes". ponitur eadem vox
et pro 'velle': apud eundem Ennium in xvi. "matronae moeros com- 5
plent spectare faventes", id est volentes.}⁴³ ore fove ipsos haustus
scilicet. et hoc dicit: spargendo aquam imitare pluviam, fumum
etiam praefer: quibus rebus cum territae illae discesserint, inpune
poteris mella colligere. alii 'ore fave' legunt, ut sit 'tace': etiam
ipse in quinto "ore favete omnes"; Horatius "favete linguis". 10
fvmos seqvaces quippe apium persecutores, ut "Maleaeque se-
quacibus undis".
MCP server: latin-mcp.packhum.org