| foribvs svspendit aranea casses Vergilius quidem | 4.247.1 |
| confundit; tamen sciendum, maiores animal ipsum masculino genere | |
| appellasse 'hic araneus', retia vero quae faciunt, feminino. ideo | |
| autem ait 'Minervae invisa', quod ab ea in hoc animal puella Ly- | |
| dia commutata est, cum deam lanificio provocasset inferior. {⁴³et | 5 |
| aliter: invisam Minervae ex illa fabula dixit, quia videtur aranea, | |
| quondam virgo, Minervam lanificii subtilitate provocasse: a qua victa | |
| conversa est in hoc genus animalis, quod aranea texit.}⁴³ |