| pellaei canopi Canopus civitas est iuxta Alexandriam, | 4.287.1 |
| quam Alexander condidit instar chlamydis suae: qui fuit de civitate | |
| Macedoniae, quae Pella nominatur. Canopus autem dicta est quasi | |
| Canobus, a Canobo Menelai gubernatore illic sepulto. {⁴³et aliter: | |
| 'Pellaei Canopi' ideo dixit, quoniam Macedones Alexandriam condide- | 5 |
| runt; est autem Macedoniae civitas Pella, patria Alexandri, a quo | |
| dicta Alexandria est. a qua urbe xii. milia passuum distans vicus est | |
| Canopus, a Canobo, Menelai gubernatore, ita appellatus. longo autem | |
| epitheto 'Pellaei Canopi' sic usus est, ut alibi "Tyrios et Agenoris | |
| urbem" et "Assaraci domum", Romam.}⁴³ | 10 |