| hyali satvro f. c. {⁴³'hyali' pro}⁴³ hyalino, vitreo, viridi, | 4.335.1 |
| nymphis apto. 'saturo' autem largo, abundanti: aut certe Taren- | |
| tino, a Satureio oppido: iuxta Tarentum enim sunt baphia, in qui- | |
| bus tinguitur lana. {⁴³et aliter: id est vitreo colore. et 'saturo' ebrio, | |
| ac per hoc, presso colore, ut in consuetudine dicimus. <'fucata'> me- | 5 |
| racius tincta, quae pingius lucent. alibi 'Saturo' Tarentino, quia ibi | |
| ager Saturus sit, dicitur: ipse alibi "et Saturi petito lon- | |
| ginqua Tarenti". sed non placet, ut aquatiles lanificae Tarentinam | |
| purpuram carpant.}⁴³ |