{⁴³lappaeqve species herbae hirsutae. tribvliqve genus 1.153.1
spinae, quod donec viret mollia folia habet, ubi inaruerit asperantur
in spinas. hos tribulos sparsisse pugnaturus cum Romanis Hannibal
dicitur fugamque simulasse: quem cum Romani insequerentur, ignorantes
et fugere credentes, in hoc genus fraudis incurrerunt et ab hostibus in 5
proelium recurrentibus caesi sunt. interqve nitentia cvlta quae
ideo coluntur, ut niteant; aut quae per cultum nitere debeant.}⁴³