| spelvncisqve lacvs clavsos l. s. i. 'mirans' per omnia | 4.363.1 |
| subaudimus. lacus autem dicit fontium et fluviorum receptacula. | |
| haec autem non sunt per poeticam licentiam dicta, sed ex Aegyptiis | |
| tracta sunt sacris: {⁴³nam certis diebus, in sacris}⁴³ Nili, pueri de sacris | |
| parentibus nati a sacerdotibus nymphis dabantur. qui cum adole- | 5 |
| vissent, redditi narrabant lucos esse sub terris et inmensam aquam | |
| omnia continentem, ex qua cuncta procreantur: unde est illud se- | |
| cundum Thaleta "Oceanumque patrem rerum". |