| maeonii bacchi Lydii vini. carchesia autem pocu- | 4.379.1 |
| lorum sunt genera. {⁴³et mater cape maeonii carchesia b. ideo | |
| ponitur <'carchesia> Bacchi', quia Baccho, id est vino, impleri solent. | |
| ceterum nymphis libari vino pontifices negant. et sane mox ita dictum | |
| evidenter apparuit, cum ait 'ter liquido ardentem perfudit ne- | 5 |
| ctare Vestam'. 'Maeonii' Lydii. quae nunc Lydia, olim Maeonia vo- | |
| cabatur. in hac regione mons est Tmolus, ferax boni vini. libemvs | |
| sacrificemus. sorores aut inter se, aut suas. et Oceanum patrem | |
| rerum secundum physicos dixit, qui aiunt omnium rerum elementum | |
| aquam esse: in quibus Thales primus. centvm qvae silvas centvm | 10 |
| qvae flvmina servant pro 'incolunt et obtinent', ut ipse alibi | |
| "servantem ripas alta non vidit in herba".}⁴³ |