| {⁴³est in carpathio neptvni gvrgite vates 'Carpathio' Aegy- | 4.386.1 |
| ptio: Carpathos enim insula est Aegypti, vel, ut Pompeius dicit, insula | |
| Rhodiorum. alii sic: Carpathium mare inter Rhodum et Alexandriam, | |
| quod †obesse dicitur a Carpatho insula, ut Lucilius "Carpathium | |
| mare transvectus cenabis Rhodi". et aliter:}⁴³ est in carpathio | 5 |
| neptvni g. v. c. p. Carpathos insula est contra Aegyptum, a qua | |
| vicinum pelagus Carpathium appellatum est. hic aliquando regna- | |
| vit Proteus, relicta Pallene, civitate Thessaliae, ad quam tamen | |
| reversus est postea: quod ostendit hoc loco, dicens "patriam- | |
| que revisit Pallenen". | 10 |