qvod nisi et adsidvis h. i. r. iam concludit et hoc dicit: 1.155.1
nisi saepe sarrieris, propter illud 'et amaris intiba fibris officiunt';
nisi aves fugaveris, propter 'nihil inprobus anser Strymoniaeque
grues'; nisi falce amputaveris ramos, propter 'aut umbra nocet'; nisi
votis invocaveris pluvias, propter 'umida solstitia atque hiemes orate 5
serenas': sine causa ingentes frumenti alieni acervos aspicies. per
quod ostendit rusticum sua inertia famem, non anni vitio sustinere.
{⁴³sane ad illud rettulit, quod supra ait "in medium quaerebant";
at nunc sibi quisque, nec ad nos pertinet acervus alienus.}⁴³