| {⁴³pallenen hoc ideo dixit, quia Proteus, antequam in Aegy- | 4.390.1 |
| ptum commigraret, Thraciae fuit incola, ubi habuit uxorem Toronen, | |
| filios Telegonum et Polygonum. qui cum advenas luctari secum adige- | |
| rent et excruciarent, ad postremum victi et interempti ab Hercule ani- | |
| mum patris perculerunt. quapropter cum taedio praesentium rerum | 5 |
| vellet solum vertere, Neptunus illic subter mare specum fecit, per quam | |
| in Aegyptum commeasse dicitur. Pallene autem est chersonesus in | |
| Thracia, cuius in faucibus Torone est oppidum, ab uxore Protei co- | |
| gnominatum. Emathiae, id est Macedoniae, propterea meminit hoc | |
| loco, quia contermina est Thraciae. alii sic: Pallene insula secundum | 10 |
| Thermodontem, dicta a Pallene, Sithonis filia: quae nunc Chersonesus | |
| vocatur. hanc Proteus quondam, propter Busiridis crudelitatem relicta | |
| Aegypto, petiit.}⁴³ |