| doli circvm haec demvm f. i. circa vincula novissime | 4.399.1 |
| eius desinent doli, id est formarum varietas: cuius figmenti physi- | |
| cam volunt esse rationem, quia habet homo in se libidinem, stul- | |
| titiam, ferocitatem, dolum. quae dum in eo vigent, pars illa quae | |
| vicina est divinitati, id est prudentia, non apparet: quae tunc po- | 5 |
| test suas vires tenere, cum fuerint illa religata, id est cum quis | |
| caruerit omnibus vitiis. unde sacerdotem hunc dicit tunc posse | |
| vaticinari et suscipere divinitatem, cum religata in eo fuerit {⁴³ignea}⁴³ | |
| cupiditas, silvestris asperitas, lapsus animi, aquarum mobilitati si- | |
| milis. {⁴³frangentvr inanes secundum haec, id est cum se victum | 10 |
| viderit. et 'inanes doli' non quia inanes sunt, sed inanes eos facies, | |
| si adhibueris vim.}⁴³ |