| ciconvm qvo mvnere matres nuptiali scilicet. Cicones | 4.519.1 |
| autem Thraces mulieres sunt, quae ab Orpheo spretae carpsere | |
| eum per Liberi sacra simulata. {⁴³et aliter: Cicones, gens Thraciae, a | |
| Cicone, Apollinis filio, dicti. Orpheus autem quoniam post mortem | |
| Eurydices omnes feminas fastidiit, translato in pueros amore, discerptus | 5 |
| est. Asper 'quo munere' ob quam rem vult accipi. potest et 'spretae | |
| quo munere' id est matrimonii.}⁴³ |