{⁴³capvt a cervice revvlsvm constat caput Orphei in Hebrum 4.522.1
proiectum et fluctus in Lesbum insulam detulisse. Hebrus autem flu-
vius in Thracia est, qui ex fontibus Rhodopae montis prolabitur, dictus
ab Hebro, Boreae fratre: quem nunc Oeagrium dicit ab Oeagro, rege
Thraciae, Orphei patre. et aliter:}⁴³ marmorea capvt a cervice re- 5
vvlsvm id est pulchra. sane alludit ad id quod dicit Ovidius, quia
cum caput eius delatum ad ripam {⁴³serpens}⁴³ mordere voluisset, est
conversus in lapidem.
MCP server: latin-mcp.packhum.org