| et mystica vannvs iacchi id est cribrum areale. legi- | 1.166.1 |
| mus tamen et 'vallus' secundum Varronem †{⁴³hanc fisticula pollio | |
| mysta vallus}⁴³, quod idem nihilominus significat. 'mystica' autem | |
| 'Iacchi' ideo ait, quod Liberi patris sacra ad purgationem animae | |
| pertinebant, et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut van- | 5 |
| nis frumenta purgantur. hinc est quod dicitur Osiridis membra a | |
| Typhone dilaniati Isis cribro superposuisse: nam idem est Liber | |
| pater—in cuius mysteriis vannus est, quia, ut diximus, animas | |
| purgat, unde et Liber ab eo, quod liberet, dictus est—, quem | |
| Orpheus a gigantibus dicit esse discerptum. {⁴³nonnulli Liberum pa- | 10 |
| trem apud Graecos λικμητὴν dici adserunt; vallus autem apud eos | |
| λικμὸς nuncupatur, ubi de more positus esse dicitur, postquam est utero | |
| matris editus. alii 'mysticam' sic accipiunt, ut vannum vas vimineum | |
| latum dicant, in quod ipsam propter capacitatem congerere rustici pri- | |
| mitias frugum soleant et Libero et Liberae sacrum facere: inde 'mystica'.}⁴³ | 15 |