| {⁴³parthenope Lutatius libro iv. dicit, Cumanos incolas a pa- | 4.563.1 |
| rentibus digressos Parthenopen urbem constituisse, dictam a Parthenope | |
| sirena, cuius corpus etiam <illic sepultum sit.> postquam ob locorum | |
| ubertatem amoenitatemque magis coepta sit frequentari, veritos <Cuma- | |
| nos>, ne Cumae omnino desererentur, inisse consilium Parthenopen di- | 5 |
| ruendi. postea tamen pestilentia affectos ex responso oraculi urbem | |
| restituisse sacraque Parthenopes cum magna religione suscepisse, nomen | |
| autem Neapoli ob recentem institutionem imposuisse.}⁴³ parthenope | |
| id est Neapolis, quae primo ex corpore unius sirenis illic {⁴³sepultae}⁴³ | |
| Parthenope est appellata. stvdiis florentem ignobilis oti | 10 |
| id est artis poeticae, quam otium ignobile appellavit, nequid de se | |
| videretur arrogans dicere. |