area cvm primis ingenti aeqvanda cylindro et v. m. 1.178.1
hysteroproteron posuit: prius enim est, ut manu terra vertatur,
deinde solidetur glarea, postremo aequetur cylindro, id est lapide
tereti in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit. {⁴³sane
area est locus vacuus, aut natura aut studio factus, ne quid inde edi 5
nascive possit: quasi qui exaruerit. 'cum primis' autem, id est interea,
quod maxime necessarium est, vel inter prima opera et officia.}⁴³