| haedorvmqve dies servandi aurigae signum est haud | 1.205.1 |
| longe a septentrione, cuius pedem cum cornu tauri una stella con- | |
| iungit: {⁴³quem aurigam pater Mercurius inter sidera locavit}⁴³. hic in | |
| manu sinistra fert haedos, in umeris capram {⁴³Amaltheam}⁴³, quae | |
| aluisse dicitur Iovem, {⁴³haedorum matrem, quos quidam Iovis conlacta- | 5 |
| neos dicunt. sane nonnulli hunc aurigam Myrtilum, quem Pelops oc- | |
| cidit, accipiunt; vel certe Erichthonium, qui natus est ex semine Vul- | |
| cani, quod, dum stuprum Minervae inferre conatur, fudit in terram}⁴³. | |
| hoc quoque signum tam ortu, quam occasu suo efficit tempestates. | |
| bene autem ait 'dies', quia et magnitudine sui multis diebus oritur, | 10 |
| et tempestas aut praecedit signum aut sequitur aut cum eo est. | |
| sane sciendum omnes astrologos pro ratione climatum dissentire | |
| in ortu siderum: sed ipsa dissensio ultra septem dies non procedit; | |
| septem enim etiam ipsa sunt climata. hinc est quod solem ad | |
| unumquodque signum alii xv. K#¹¹²³. die dicunt venire, alii xiv., alii | 15 |
| infra usque ad viii.: nec quisquam procedit ulterius. lvcidvs | |
| angvis tres sunt angues in caelo: unus qui in septentrione est, | |
| alter ophiuchi, tertius australis, in quo sunt crater et corvus, de | |
| quo nunc proprie ait 'anguis': nam ὕδρα dicitur graece. et scimus | |
| angues esse aquarum, terrarum serpentes. haec autem signa gene- | 20 |
| raliter posuit: non enim haec tria tantum, sed omnia praecipit ob- | |
| servanda. |