diqve deaeqve omnes post specialem invocationem transit 1.21.1
ad generalitatem, ne quod numen praetereat, {⁴³more pontificum, <per>
quos ritu veteri in omnibus sacris post speciales deos, quos ad ipsum
sacrum, quod fiebat, necesse erat invocari, generaliter omnia numina
invocabantur}⁴³. quod autem dicit 'studium quibus arva tueri', no- 5
mina haec numinum in indigitamentis inveniuntur, id est in libris
pontificalibus, qui et nomina deorum et rationes ipsorum nominum
continent, quae etiam Varro dicit. nam, ut supra diximus,
nomina numinibus ex officiis constat inposita, verbi causa ut ab
occatione deus Occator dicatur, a sarritione Sarritor, a stercoratione 10
Sterculinius, a satione Sator. {⁴³Fabius Pictor hos deos enumerat, quos
invocat flamen sacrum Cereale faciens Telluri et Cereri: Vervactorem,
Reparatorem, Inporcitorem, Insitorem, Obaratorem, Occatorem, Sarri-
torem, Subruncinatorem, Messorem, Convectorem, Conditorem, Promi-
torem. tveri pro 'tuendi' aut 'tuendorum'.}⁴³ 15