| {⁴³nec non et lini segetem atqui supra ait "urit enim | 1.212.1 |
| lini campum seges". quid igitur? suo tempore, non eo anno, quo | |
| cessare debet.}⁴³ cereale papaver vel quod est esui, sicut frumen- | |
| tum; vel quod Ceres eo usa est ad oblivionem doloris: {⁴³nam ob ra- | |
| ptum Proserpinae vigiliis <agitata> gustato eo acta est in soporem: vel | 5 |
| quia Meconem Atheniensem dilexerit Ceres et transfiguratum in papa- | |
| verem tutelae suae iusserit reservari; vel quia pani aspergatur}⁴³. |