| bootes cadens, verno scilicet tempore: tunc enim bootes | 1.229.1 |
| occidit. quod autem subdidit 'et ad medias sementem extende | |
| pruinas', omnia complexus est tempora, et vernum, quo legumen | |
| seritur, et autumnale, quo frumentum. et multi volunt ita hanc | |
| partem astrologiae librasse Vergilium, ut in omnibus utrumque | 5 |
| tempus significaret, vernale et autumnale: unde et supra bina signa | |
| memoravit, taurum cum cane, Atlantidas cum corona. tamen nos, | |
| quantum ad necessitatem loci pertinet, haec dixisse sufficiat: nam | |
| maioris prudentiae est ad subtilem harum rerum scientiam perve- | |
| nire, adeo ut sequentem rationem zonarum Metrodorus philosophus | 10 |
| vix quinque expresserit libris, insertis tam astronomiae quam geo- | |
| metriae partibus, sine cuius lineis haud facile zonarum deprehen- | |
| ditur ratio. idem etiam Metrodorus asserit, frustra culpari a ple- | |
| risque Vergilium quasi ignarum astrologiae, cum eum constet operis | |
| lege conpulsum, ut quaedam excerperet, quae obscura videntur ideo, | 15 |
| quia a naturali ordine sunt remota. ut autem universa non diceret, | |
| rusticarum personarum habuit considerationem et ipsius operis est | |
| brevitate constrictus. |