| qvam circvm extremae bene 'extremae' addidit, {⁴³id est | 1.235.1 |
| borios et notios,}⁴³ ne eas, quae circa igneam sunt, intellegeremus, | |
| quas constat esse temperatas vicinitate caloris et frigoris: quarum | |
| unam nos habitamus, alteram antipodes, ad quos hinc torrente | |
| zona, hinc frigidis ire prohibemur. antipodes autem dicuntur, quod | 5 |
| contra nos positi sunt contrariis vestigiis: terram enim dicunt un- | |
| dique caelo et aere cingi. per has autem duas zonas in obliquum | |
| tenditur signifer circulus, qui solis continet cursum: unde etiam fit, | |
| ut duae zonae frigidissimae sint, ad quas numquam accedit; una | |
| fervens, a qua paene numquam recedit; duae temperatae, ad quas | 10 |
| vicissim venit. {⁴³trahvntvr pro 'extenduntur' aut 'sine intermissione | |
| vertuntur'.}⁴³ |