| mvndvs vt ad scythiam r. a. a. iam definitio est nostri | 1.240.1 |
| climatis, id est nostrae habitationis, quae a septentrione incipiens | |
| in australi desinit plaga. 'Riphaeas' autem 'arces' Scythiam dicit, | |
| cuius sunt montes Riphaei. {⁴³<mvndvs vt ad scythiam r. a. a.> | |
| quoniam borius circulus totus supra terram est: ideoque ab Arato hic | 5 |
| apparens, ille, id est australis, vocatur obscurus. sane aliqui mundum | |
| pro caelo accipiunt hoc loco, qui mundum nomen volunt esse universae | |
| naturae.}⁴³ |