| at illvm svb pedibvs styx atra videt m. q. p. axem | 1.243.1 |
| notion, id est australem, qui a nobis numquam videtur, sicut bo- | |
| rios, id est septentrionalis, semper videtur. et sicut variae philo- | |
| sophorum opiniones sunt, ita et hic varie loquitur: nam alii dicunt | |
| a nobis abscedentem solem ire ad antipodas, alii negant et volunt | 5 |
| illic tenebras esse perpetuas. mire autem ait quasi de inferis | |
| 'Styx atra videt manesque profundi', ut ostenderet illud quod di- | |
| cunt philosophi, recedentes hinc animas illic alia corpora sortiri: | |
| unde et Lucanus ait "regit idem spiritus artus orbe | |
| alio": quod verisimile est, quia dicuntur animae aut igni aut vento | 10 |
| aut aqua purgari, quod ut fiat necesse est, dum aut per frigidas | |
| plagas aut igneam transeunt. et licet alii hoc a Vergilio dictum | |
| per poeticam licentiam velint, tamen sciendum est, eum poeticae | |
| licentiae inseruisse philosophiam. |