| tvqve adeo qvem mox qvae sint habitvra deorvm | 1.24.1 |
| concilia incertvm est {⁴³'adeo' hic praecipue. quidam 'adeo' abun- | |
| dare putant antiqua figura, ut "omne adeo genus in ter- | |
| ris". et}⁴³ iam adulatur Augustum, quem inter deos invocat. nec | |
| totum tamen dandum est adulationi, sed et veritati: nam cum | 5 |
| omnes imperatores post mortem sint inter deos relati, Augustus | |
| vivus divinos honores emeruit, quod etiam Horatius testatur, dicens | |
| "praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque | |
| tuum per numen ponimus aras". unde male quidam culpant | |
| Vergilium, dicentes eum aviditate laudandi citum interitum Augusto | 10 |
| optasse, cum eum constet ad rem, quae tunc fiebat, respexisse. | |
| possumus tamen 'mox' pro 'post' accipere, ut Horatius "mox da- | |
| turos progeniem vitiosiorem", id est postea. potest et 'mox' | |
| ad vitae humanae brevitatem referri: nam ipse ait in decimo | |
| "Rhaebe diu, res siqua diu mortalibus ulla est, viximus". | 15 |
| sane sciendum mire eum laudasse, quod ait 'quem mox quae sint | |
| habitura deorum concilia, incertum est', id est nondum scimus, | |
| quis deus esse velis: nam deum fieri maximum est, in potestate | |
| habere, quis deus velis fieri, plus esse quam maximum constat. |