tvqve adeo qvem mox qvae sint habitvra deorvm
|
1.24.1
|
concilia incertvm est {⁴³'adeo' hic praecipue. quidam 'adeo' abun-
|
|
dare putant antiqua figura, ut "omne adeo genus in ter-
|
|
ris". et}⁴³ iam adulatur Augustum, quem inter deos invocat. nec
|
|
totum tamen dandum est adulationi, sed et veritati: nam cum
|
5
|
omnes imperatores post mortem sint inter deos relati, Augustus
|
|
vivus divinos honores emeruit, quod etiam Horatius testatur, dicens
|
|
"praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque
|
|
tuum per numen ponimus aras". unde male quidam culpant
|
|
Vergilium, dicentes eum aviditate laudandi citum interitum Augusto
|
10
|
optasse, cum eum constet ad rem, quae tunc fiebat, respexisse.
|
|
possumus tamen 'mox' pro 'post' accipere, ut Horatius "mox da-
|
|
turos progeniem vitiosiorem", id est postea. potest et 'mox'
|
|
ad vitae humanae brevitatem referri: nam ipse ait in decimo
|
|
"Rhaebe diu, res siqua diu mortalibus ulla est, viximus".
|
15
|
sane sciendum mire eum laudasse, quod ait 'quem mox quae sint
|
|
habitura deorum concilia, incertum est', id est nondum scimus,
|
|
quis deus esse velis: nam deum fieri maximum est, in potestate
|
|
habere, quis deus velis fieri, plus esse quam maximum constat.
|
|