| oceani metventes aeqvore tingvi hoc refertur ad fa- | 1.246.1 |
| bulam. nam hae duae paelices Iunonis fuisse dicuntur: quas post- | |
| quam Iuppiter in siderum rettulit numerum, Iuno rogavit Tethyn, | |
| suam nutricem, ne umquam eas pateretur occidere. unde nunc | |
| 'metuentes' dixit, scilicet nutricem Iunonis. {⁴³sunt autem hae Helice | 5 |
| et Cynosura. de Helice, Lycaonis filia, amata a Iove et a Iunone in | |
| ursam mutata, supra dictum est. Cynosura, quod caudam ca- | |
| ninam habeat. hanc Phoenicen vocitatam quidam ferunt, Dianae comi- | |
| tem, iraque eius, quod gravida esset inventa, in ursam esse mutatam | |
| atque eiusdem rursus misericordia sideribus insertam. quidam prodidere | 10 |
| has nymphas fuisse Cretenses, Iovis nutrices, et ob meritum consecra- | |
| tas. quae ideo non occidunt, quia secundum clima nostri caeli arctous | |
| circulus, in quo cardo convertitur, infra horizontem non venit.}⁴³ |