mvlta forent qvae mox caelo p. s. m. d. ordo est:
|
1.260.1
|
multa maturare datur, quae forent in serenitate properanda. nam
|
|
male quidam 'forent' esse praesentis temporis volunt, ut sit sen-
|
|
sus: multa sunt quae maturare datur, mox caelo sereno properanda
|
|
in usum caeli sereni: quod non est idoneum. licet re vera 'fore'
|
5
|
tantum futuri sit temporis: nam 'foret' et praeteritum et praesens
|
|
et futurum complectitur: Sallustius "ni virtus fidesque vestra
|
|
spectata mihi foret", id est esset. ordo est: multa maturare
|
|
datur et celeriter facere, quae si velis caelo sereno properanter
|
|
facere, non diligenter poteris facere, dum festinas. {⁴³sane 'maturare'
|
10
|
duas res significat; aut in otio et suo tempore facta maturata dicun-
|
|
tur, aut adcelerata et ante tempus acta, quod hic significat. Cato
|
|
properare dicit eos, qui prima quaeque ordine suo mature transigunt,
|
|
festinare autem illos, qui multa incipiunt eaque adnectendo nec ter-
|
|
minando praepediant. Aulus Gellius: mature veluti cele-
|
15
|
riter dicimus. Nigidius mature fieri, quod neque cito, neque tarde
|
|
fiat: quod hinc debet intellegi, quia poma, quae neque acerba sint
|
|
neque putrida, matura dicuntur.}⁴³
|
|