| obtvsi {⁴³hebetis. et obtusum est quidquid sine acumine est | 1.262.1 |
| vel calore, ut "non obtusa adeo gestamus pectora Poeni". et}⁴³ an- | |
| tiqui 'n' {⁴³litteram}⁴³ addebant, quod nos propter euphoniam in aliqui- | |
| bus detraximus, ut 'obtusus'; in aliquibus enim remansit, ut 'tun- | |
| sus'. lintres fluviales naviculas. {⁴³sane non sine ratione lintrium | 5 |
| meminit, quia pleraque pars Venetiarum, fluminibus abundans, lintri- | |
| bus exercet omne commercium, ut Ravenna, Altinum, ubi et venatio et | |
| aucupia et agrorum cultura lintribus exercetur. alii lintres, in quibus | |
| uva portatur, accipiunt.}⁴³ |