| qvintam fvge dicitur enim hic numerus Minervae esse | 1.277.1 |
| consecratus, quam sterilem esse constat: unde etiam omnia sterilia | |
| quinta luna nata esse dicuntur, ut Orcus, furiae, gigantes. pal- | |
| lidvs orcvs quia pallidos facit: {⁴³nam ipse niger est. Probus 'Orchus' | |
| legit, Cornutus vetat aspirationem addendam. Hesiodus Orcum quinta | 5 |
| luna dicit natum; Celsus, ut iuris iurandi deum, pallidum dictum, | |
| quia iurantes trepidatione pallescunt: nam apud Orcum defunctae animae | |
| iurare dicuntur, ne quid suos, quos in vita reliquerunt, contra fata | |
| adiuvent}⁴³. |