| nona fvgae melior c. f. non, ut stultis videtur, Ver- | 1.286.1 |
| gilius aut fugam servis suadet, aut eis indicat dies, quibus se a | |
| rapinis abstineant: nam et fugam de profectione et cursu legimus, | |
| ut "simul arva fuga, simul aequora verrit"—unde | |
| et velocem equum fugacem vocamus—, et fuga potest etiam | 5 |
| honesta esse, ut siquis hostem, siquis inminentem tyrannum, si- | |
| quis saevum iudicem fugiat. 'contraria' autem 'furtis' illuc spectat, | |
| ut et domino sit spes inveniendi quod amiserit, et rapere aliquid | |
| servus formidet aufugiens. |