| qvid tempestates avtvmni et s. d. verno et autumnali | 1.311.1 |
| tempore fiunt tempestates, quando nec plena aestas est nec plena | |
| hiems: unde medium et confine utriusque temporis ex coniunctione | |
| rerum contrariarum efficit tempestates. sane sciendum, ultimas eum | |
| partes tam autumni quam veris significare, quibus sunt procellae: | 5 |
| quod de autumno hic indicat versus 'atque ubi iam breviorque dies | |
| et mollior aestas', de vere hic 'spicea iam campis cum messis in- | |
| horruit'. deinde ait 'ruit' praecipitatur, in fine est. |