| in primis venerare deos post haec cognita da prae- | 1.338.1 |
| cipue operam sacrificiis, quibus tempestates et pluviae possint re- | |
| pelli. et mire hoc statim subiunxit, quia occurrebat: quid prodest | |
| tempestates futuras videre? et bene 'in primis', id est praecipue, | |
| ante omnia: nam alia neglecta possunt habere emendationem, tem- | 5 |
| pestas adveniens, nisi ante provideris, universa subvertit. |