| tethys emat omnibvs vndis Tethys est uxor Oceani, | 1.31.1 |
| nympharum mater. quod autem ait 'emat' ad antiquum pertinet | |
| ritum, quo se maritus et uxor invicem coemebant, sicut habemus | |
| in iure. {⁴³tribus enim modis apud veteres nuptiae fiebant: usu, si verbi | |
| gratia mulier anno uno cum viro, licet sine legibus, fuisset; farre, cum | 5 |
| per pontificem maximum et Dialem flaminem per fruges et molam | |
| salsam coniungebantur—unde confarreatio appellabatur—, ex quibus | |
| nuptiis patrimi et matrimi nascebantur; coemptione vero atque in ma- | |
| num conventione, cum illa in filiae locum, maritus in patris veniebat, | |
| ut siquis prior fuisset defunctus, locum hereditatis iustum alteri fa- | 10 |
| ceret. et bene 'serviat', quia, quaecumque in manum convenerat, omnia | |
| protinus, quae doti dicebantur, marito serviebant. hanc Tethyn Cicero | |
| in Timaeo Salaciam dicit. generum vero pro marito positum multi | |
| accipiunt iuxta Sappho, quae in libro, qui inscribitur ἐπιθαλάμια, ait | |
| 'χαῖρε νύμφα, χαῖρε τίμιε γαμβρὲ πολλά' ἀντὶ τοῦ 'νυμφίε'. sic et | 15 |
| Pindarus ἐν τοῖς παιᾶσιν.}⁴³ |